00 27/01/2006 03:54
Lugete, o Veneres cupidinesque
et quantum est hominum venustiorum.
Saltator exclusus est meae johannae,
saltator, deliciae meae Johannae,
quem plus illa Ilir vel Kledi amabat.
Nam venustus erat, et pelvem undabat
hormonem adeo muliebrem ut instigaret,
nec in litigia solens, sed iucunde
aulas per laxi Maurasve, «Vobevta!»
tundata, salso modo nugabatur.
Qui nunc rediit domum suam, praeter
Catellum unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, mali auctores
Zamphi, qui omnia ingenia devoratis:
tam mihi bellum passerem abstulistis.
O male factum! Miser Antonelle!
Tua nunc opera meae Johannae
flendo turgiduli rubent ocelli.

Nunc officia haec, nostro quae more
conferimus iniustos ad defectos,
turpiter Antonelle adempte sQUOlae,
accipe Nemico manantia fletu,
faustis cum ominibus: ad meliora.


Nemici optimi, comites Sechi,
sive pugnaciter virtuali in folio
atque facete artem disserimus
linguis acutis,
sive in Etrusca crapula audacius
gessimus nos, cum conspiciebatur
quisque certaminis induens canori
rutilam vestem,
sive trans altas gradiemur Alpes,
opus querentes strenue, cum Italiae
desit, in dulciaria, schola, comatus,
sound engineering,
omnia haec et alia, velut si coram
praesentia adesset, communicantes,
pauca nuntiate Mariae de Filippi
non bona dicta:
Cum suis vivat valeatque caecis
sordisque puerculis, quos tenet milia,
non excolens, sed suffragia lucro
vana surripiens;
nec putet me, ut ante, spectatorem:
abire statui, tamquam emptor, bona
post negotia, praebitus haud et probe
merce corrupta.

[Modificato da antoniosechi 27/01/2006 8.36]